Liber XIII, łacina

[ Pobierz całość w formacie PDF ]

Publius Ovidius Naso
"Metamorphoses".


Liber XIII

 

     Consedere duces et vulgi stante corona
surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo
litora respexit classemque in litore vultu
intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit               5
'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
tutius est igitur fictis contendere verbis,
quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,               10
nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,
quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!               15
praemia magna peti fateor; sed demit honorem
aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.               20
     'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem, Telamone creatus,
moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic               25
reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
si mihi cum magno non est communis Achille:               30
frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus
Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
inseris Aeacidis alienae nomina gentis?
     'An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,               35
ultima qui cepit detractavitque furore
militiam ficto, donec sollertior isto
sed sibi inutilior timidi commenta retexit
Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
optima num sumat, quia sumere noluit ulla:               40
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?
     'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
hortator scelerum! non te, Poeantia proles,               45
expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,
quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.
et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,               50
heu! pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
debita Troianis exercet spicula fatis.
ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem;               55
mallet et infelix Palamedes esse relictus,
[viveret aut certe letum sine crimine haberet]
quem male convicti nimium memor iste furoris
prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.               60
ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!
     'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem               65
vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi
scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
aspiciunt oculis superi mortalia iustis!               70
en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
conclamat socios: adsum videoque trementem
pallentemque metu et trepidantem morte futura;
opposui molem clipei texique iacentem               75
servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
si perstas certare, locum redeamus in illum:
redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
post clipeumque late et mecum contende sub illo!
at postquam eripui, cui standi vulnera vires               80
non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
     'Hector adest secumque deos in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
hunc ego sanguineae successu caedis ovantem               85
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi,
et vestrae valuere preces. si quaeritis huius
fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.               90
ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem vestri reditus: date pro tot navibus arma.
     'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis               95
quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;               100
si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.
     'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
ipse nitor galeae claro radiantis ab auro               105
insidias prodet manifestabitque latentem;
sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
nec clipeus vasti caelatus imagine mundi                110
conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
quod tibi si populi donaverit error Achivi,
cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,
et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,               115
tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo
mille patet plagis, novus est successor habendus.
     'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!               120
arma viri fortis medios mittantur in hostes:
inde iubete peti et referentem ornate relatis.'
     Finierat Telamone satus, vulgique secutum
ultima murmur erat, donec Laertius heros
adstitit atque oculos paulum tellure moratos               125
sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
ora sono, neque abest facundis gratia dictis.
     'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
non foret ambiguus tanti certaminis heres,
tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,           ...

[ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • lasotka.pev.pl